1sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino
postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama
quando tulit eum vinctum catenis
in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda
et ducebantur in Babylonem
2tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum
Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
3et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est
quia peccastis Domino et non audistis vocem eius
et factus est vobis sermo hic
4nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis
si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni
et ponam oculos meos super te
si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside
ecce omnis terra in conspectu tuo
quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
5et mecum noli venire
sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan
quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae
habita ergo cum eo in medio populi
vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade
dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
6venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat
et habitavit cum eo in medio populi
qui relictus fuerat in terra
7cum ergo audissent omnes principes exercitus
qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum
quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae
et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos
et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem
8venerunt ad Godoliam in Masphat
et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree
et Sareas filius Thenoemeth
et filii Offi qui erat de Nethophathi
et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
9et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan
et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis
habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
10ecce ego habito in Masphat
ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos
vos autem colligite vindemiam et messem et oleum
et condite in vasis vestris
et manete in urbibus vestris quas tenetis
11sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon
et in Idumea et in universis regionibus
audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam
et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam
filii Saphan
12reversi sunt inquam omnes Iudaei
de universis locis ad quae profugerant
et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat
et collegerunt vinum et messem multam nimis
13Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus
qui dispersi erant in regionibus
venerunt ad Godoliam in Masphat
14et dixerunt ei
scito quia Baalis rex filiorum Ammon
misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam
et non credidit eis Godolias filius Ahicam
15Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam
seorsum in Masphat loquens
ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente
ne interficiat animam tuam
et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te
et peribunt reliquiae Iuda
16et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree
noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel