1et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iuda
factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
2tolle volumen libri
et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi
adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes
a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc
3si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis
revertatur unusquisque a via sua pessima
et propitius ero iniquitati et peccato eorum
4vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae
et scripsit Baruch ex ore Hieremiae
omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri
5et praecepit Hieremias Baruch dicens
ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini
6ingredere ergo tu et lege de volumine
in quo scripsisti ex ore meo verba Domini
audiente populo in domo Domini in die ieiunii
insuper et audiente universo Iuda
qui veniunt de civitatibus suis leges eis
7si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini
et revertatur unusquisque a via sua pessima
quoniam magnus furor et indignatio
quam locutus est Dominus adversum populum hunc
8et fecit Baruch filius Neriae
iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta
legens ex volumine sermones Domini in domo Domini
9factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae
regis Iuda in mense nono
praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini
omni populo in Hierusalem et universae multitudini
quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem
10legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini
in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae
in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini
audiente omni populo
11cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan
omnes sermones Domini ex libro
12descendit in domum regis ad gazofilacium scribae
et ecce ibi omnes principes sedebant
Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae
et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan
et Sedecias filius Ananiae et universi principes
13et nuntiavit eis Micheas omnia verba
quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi
14miserunt itaque omnes principes ad Baruch
Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes
volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni
tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos
15et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris
et legit Baruch in auribus eorum
16igitur cum audissent omnia verba
obstipuerunt unusquisque ad proximum suum
et dixerunt ad Baruch
nuntiare debemus regi omnes sermones istos
17et interrogaverunt eum dicentes
indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius
18dixit autem eis Baruch
ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos
et ego scribebam in volumine atramento
19et dixerunt principes ad Baruch
vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis
20et ingressi sunt ad regem in atrium
porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae
et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones
21misitque rex Iudi ut sumeret volumen
qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae
legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem
22rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono
et posita erat arula coram eo plena prunis
23cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor
scidit illud scalpello scribae
et proiecit in igne qui erat super arulam
donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
24et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua
rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
25verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias
contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos
26et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech
et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel
ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam
abscondit autem eos Dominus
27et factum est verbum Domini ad Hieremiam
postquam conbuserat rex volumen
et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens
28rursum tolle volumen aliud
et scribe in eo omnes sermones priores
qui erant in volumine primo
quod conbusit Ioachim rex Iuda
29et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus
tu conbusisti volumen illud dicens
quare scripsisti in eo adnuntians
festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc
et cessare faciet ex illa hominem et iumentum
30propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda
non erit ex eo qui sedeat super solium David
et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem
31et visitabo contra eum et contra semen eius
et contra servos eius iniquitates suas
et adducam super eos et super habitatores Hierusalem
et super viros Iuda
omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt
32Hieremias autem tulit volumen aliud
et dedit illud Baruch filio Neriae scribae
qui scripsit in eo ex ore Hieremiae
omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda
igni
et insuper additi sunt sermones multo plures
quam ante fuerant