1verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens
2vade ad domum Rechabitarum et loquere eis
et introduces eos in domum Domini in unam exedram
thesaurorum
et dabis eis bibere vinum
3et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae
et fratres eius et omnes filios eius
et universam domum Rechabitarum
4et introduxi eos in domum Domini
ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei
quod erat iuxta gazofilacium principum
super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli
5et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices
et dixi ad eos bibite vinum
6qui responderunt non bibemus vinum
quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens
non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum
7et domum non aedificabitis et sementem non seretis
et vineas non plantabitis nec habebitis
sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris
ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini
8oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri
in omnibus quae praecepit nobis
ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris
nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae
9et non aedificaremus domos ad habitandum
et vineam et agrum et sementem non habuimus
10sed habitavimus in tabernaculis
et oboedientes fecimus iuxta omnia
quae praecepit nobis Ionadab pater noster
11cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram
diximus venite et ingrediamur Hierusalem
a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae
et mansimus in Hierusalem
12et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
13haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem
numquid non recipietis disciplinam
ut oboediatis verbis meis dicit Dominus
14praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab
quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum
et non biberunt usque ad diem hanc
quia oboedierunt praecepto patris sui
ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens
et non oboedistis mihi
15misique ad vos omnes servos meos prophetas
consurgens diluculo mittensque et dicens
convertimini unusquisque a via sua pessima
et bona facite studia vestra
et nolite sequi deos alienos neque colatis eos
et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris
et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
16firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui
quod praeceperat eis
populus autem iste non oboedivit mihi
17idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego adduco super Iudam
et super omnes habitatores Hierusalem
universam adflictionem quam locutus sum adversum eos
eo quod locutus sum ad illos et non audierunt
vocavi illos et non responderunt mihi
18domui autem Rechabitarum dixit Hieremias
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri
et custodistis omnia mandata eius
et fecistis universa quae praecepit vobis
19propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab
stans in conspectu meo cunctis diebus