1verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
in anno decimo Sedeciae regis Iuda
ipse est annus octavusdecimus
Nabuchodonosor
2tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem
et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris
qui erat in domo regis Iuda
3clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens
quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus
ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis
et capiet eam
4et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum
sed tradetur in manu regis Babylonis
et loquetur os eius cum ore illius
et oculi eius oculos illius videbunt
5et in Babylonem ducet Sedeciam
et ibi erit donec visitem eum ait Dominus
si autem dimicaveritis adversum Chaldeos
nihil prosperum habebitis
6et dixit Hieremias
factum est verbum Domini ad me dicens
7ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens
eme tibi agrum meum qui est in Anathoth
tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas
8et venit ad me Anamehel filius patrui mei
secundum verbum Domini ad vestibulum carceris
et ait ad me
posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin
quia tibi conpetit hereditas
et tu propinquus ut possideas
intellexi autem quod verbum Domini esset
9et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth
et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos
10et scripsi in libro et signavi et adhibui testes
et adpendi argentum in statera
11et accepi librum possessionis signatum
stipulationes et rata et signa forinsecus
12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae
in oculis Anamehel patruelis mei
et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis
in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris
13et praecepi Baruch coram eis dicens
14haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos
librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est
et pones illos in vase fictili
ut permanere possint diebus multis
15haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel
adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista
16et oravi ad Dominum
postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri
dicens
17heu heu heu Domine Deus
ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna
et in brachio tuo extento
non erit tibi difficile omne verbum
18qui facis misericordiam in milibus
et reddes iniquitatem patrum in sinu
filiorum eorum post eos
fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi
19magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu
cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam
ut reddas unicuique secundum vias suas
et secundum fructum adinventionum eius
20qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti
usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus
et fecisti tibi nomen sicut est dies haec
21et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti
in signis et in portentis
et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno
22et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut dares eis
terram fluentem lacte et melle
23et ingressi sunt et possederunt eam
et non oboedierunt voci tuae
et in lege tua non ambulaverunt
omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt
et evenerunt eis omnia mala haec
24ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur
et urbs data est in manu Chaldeorum
qui proeliantur adversum eam
a facie gladii et famis et pestilentiae
et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis
25et tu dicis mihi Domine Deus
eme agrum argento et adhibe testes
cum urbs data sit in manu Chaldeorum
26et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
27ecce ego Dominus Deus universae carnis
numquid mihi difficile erit omne verbum
28propterea haec dicit Dominus
ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum
et in manu regis Babylonis
et capiet eam
29et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc
et succendent eam igni et conburent eam
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal
et libabant diis alienis libamina ad inritandum me
30erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum
in oculis meis ab adulescentia sua
filii Israhel qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum dicit Dominus
31quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec
a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam
qua aufertur de conspectu meo
32propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes
ipsi et reges eorum
principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum
vir Iuda et habitatores Hierusalem
33et verterunt ad me terga et non facies
cum docerem eos diluculo et erudirem
et nollent audire ut acciperent disciplinam
34et posuerunt idola sua in domo
in qua invocatum est nomen meum
ut polluerent eam
35et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch
quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum
ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam
36et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel
ad civitatem hanc de qua vos dicitis
quod tradatur in manu regis Babylonis
in gladio et in fame et in peste
37ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos
in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi
et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
38et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
39et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus
et bene sit eis et filiis eorum post eos
40et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere
et timorem meum dabo in corde eorum
ut non recedant a me
41et laetabor super eis cum bene eis fecero
et plantabo eos in terra ista in veritate
in toto corde meo et in tota anima mea
42quia haec dicit Dominus
sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande
sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos
43et possidebuntur agri in terra ista
de qua vos dicitis quod deserta sit
eo quod non remanserit homo et iumentum
et data sit in manu Chaldeorum
44agri pecunia ementur et scribentur in libro
et inprimetur signum et testis adhibebitur
in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem
in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis
et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt
quia convertam captivitatem eorum ait Dominus