1hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2haec dicit Dominus Deus Israhel dicens
scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro
3ecce enim dies veniunt dicit Dominus
et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus
et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum
et possidebunt eam
4et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam
5quoniam haec dicit Dominus
vocem terroris audivimus formido et non est pax
6interrogate et videte si generat masculus
quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis
et conversae sunt universae facies in auruginem
7vae quia magna dies illa nec est similis eius
tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur
8et erit in die illa ait Dominus exercituum
conteram iugum eius de collo tuo
et vincula illius disrumpam
et non dominabuntur ei amplius alieni
9sed servient Domino Deo suo
et David regi suo quem suscitabo eis
10tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel
quia ecce ego salvo te de terra longinqua
et semen tuum de terra captivitatis eorum
et revertetur Iacob et quiescet
et cunctis affluet et non erit quem formidet
11quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te
faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te
te autem non faciam in consummationem
sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris
innoxius
12quia haec dicit Dominus
insanabilis fractura tua pessima plaga tua
13non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum
curationum utilitas non est tibi
14omnes amatores tui obliti sunt tui
te non quaerent
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli
propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua
15quid clamas super contritione tua
insanabilis est dolor tuus
propter multitudinem iniquitatis tuae
et dura peccata tua feci haec tibi
16propterea omnes qui comedunt te devorabuntur
et universi hostes tui in captivitatem ducentur
et qui te vastant vastabuntur
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam
17obducam enim cicatricem tibi
et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus
quia Eiectam vocaverunt te Sion
haec est quae non habebat requirentem
18haec dicit Dominus
ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob
et tectis eius miserebor
et aedificabitur civitas in excelso suo
et templum iuxta ordinem suum fundabitur
19et egredietur de eis laus voxque ludentium
et multiplicabo eos et non inminuentur
et glorificabo eos et non adtenuabuntur
20et erunt filii eius sicut a principio
et coetus eius coram me permanebit
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum
21et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur
et adplicabo eum et accedet ad me
quis enim iste est qui adplicet cor suum
ut adpropinquet mihi ait Dominus
22et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
23ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens
in capite impiorum conquiescet
24non avertet iram indignationis Dominus
donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui
in novissimo dierum intellegetis ea