1quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis
2luxit Iudaea et portae eius
corruerunt et obscuratae sunt in terra
et clamor Hierusalem ascendit
3maiores miserunt minores suos ad aquam
venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam
reportaverunt vasa sua vacua
confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua
4propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra
confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
5nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba
6et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones
defecerunt oculi eorum quia non erat herba
7si iniquitates nostrae responderunt nobis
Domine fac propter nomen tuum
quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus
8expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra
et quasi viator declinans ad manendum
9quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare
tu autem in nobis es Domine
et nomen tuum super nos invocatum est
ne derelinquas nos
10haec dicit Dominus populo huic
qui dilexit movere pedes suos et non quievit
et Domino non placuit
nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum
11et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum
12cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum
et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea
quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos
13et dixi a a a Domine Deus
prophetae dicunt eis
non videbitis gladium et famis non erit in vobis
sed pacem veram dabit vobis in loco isto
14et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo
non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos
visionem mendacem et divinationem
et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis
15ideo haec dicit Dominus de prophetis
qui prophetant in nomine meo quos ego non misi
dicentes gladius et famis non erit in terra hac
in gladio et fame consumentur prophetae illi
16et populi quibus prophetant erunt proiecti in
viis Hierusalem
prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos
ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum
et effundam super eos malum suum
17et dices ad eos verbum istud
deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem
et non taceant
quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei
plaga pessima vehementer
18si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio
et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame
propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant
19numquid proiciens abiecisti Iudam
aut Sion abominata est anima tua
quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas
expectavimus pacem et non est bonum
et tempus curationis et ecce turbatio
20cognovimus Domine impietates nostras
iniquitatem patrum nostrorum
quia peccavimus tibi
21ne nos des in obprobrium propter nomen tuum
neque facias nobis contumeliam
solii gloriae tuae recordare
ne irritum facias foedus tuum nobiscum
22numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant
aut caeli possunt dare imbres
nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus
tu enim fecisti omnia haec