1haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum
et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud
2et possedi lumbare iuxta verbum Domini
et posui circa lumbos meos
3et factus est sermo Domini ad me secundo dicens
4tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos
et surgens vade ad Eufraten
et absconde illud ibi in foramine petrae
5et abii et abscondi illud in Eufraten
sicut praeceperat mihi Dominus
6et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me
surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare
quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi
7et abii ad Eufraten
et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud
et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset
8et factum est verbum Domini ad me dicens
9haec dicit Dominus
sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam
10populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea
et ambulant in pravitate cordis sui
abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos
et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est
11sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri
sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel
et omnem domum Iuda dicit Dominus
ut esset mihi in populum et in nomen
et in laudem et in gloriam et non audierunt
12dices ergo ad eos sermonem istum
haec dicit Dominus Deus Israhel
omnis laguncula implebitur vino
et dicent ad te numquid ignoramus
quia omnis laguncula implebitur vino
13et dices ad eos haec dicit Dominus
ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius
et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius
et sacerdotes et prophetas
et omnes habitatores Hierusalem ebrietate
14et dispergam eos virum a fratre suo
et patres et filios pariter ait Dominus
non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos
15audite et auribus percipite
nolite elevari quia Dominus locutus est
16date Domino Deo vestro gloriam
antequam contenebrescat
et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos
expectabitis lucem
et ponet eam in umbram mortis et in caliginem
17quod si hoc non audieritis
in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae
plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam
quia captus est grex Domini
18dic regi et dominatrici humiliamini sedete
quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae
19civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat
translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
20levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone
ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum
21quid dices cum visitaverit te
tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum
numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem
parturientem
22quod si dixeris in corde tuo
quare venerunt mihi haec
propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua
pollutae sunt plantae tuae
23si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas
et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum
24et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto
25haec sors tua parsque mensurae tuae a me
dicit Dominus
quia oblita es mei et confisa es in mendacio
26unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam
et apparuit ignominia tua
27adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae
super colles in agro vidi abominationes tuas
vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc