1et factum est cum audisset haec Iudith vidua
quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph
filii Oziae filii Elai filii Iamnor
filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob
filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae
filii Salathihel filii Symeon filii Ruben
2et vir eius fuit Manasses
qui mortuus est in diebus messis hordiariae
3instabat enim super alligantes manipulos in campo
et venit aestus super caput eius
et mortuus est in Bethuliam civitatem suam
et sepultus est illic cum patribus suis
4erat autem Iudith relicta eius vidua
iam annis tribus et mensibus sex
5et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum
in quo cum puellis suis clausa morabatur
6et habens super lumbos suos cilicium
ieiunabat omnibus diebus vitae suae
praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel
7erat autem eleganti aspectu nimis
cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam
copiosam
ac possessiones armentis boum et gregibus ovium
plenas
8et erat haec in eo omnibus famosissima
quoniam timebat Dominum valde
nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
9haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset
quod transacto quinto die traderet civitatem
misit ad presbyteros Chabri et Carmin
10et venerunt ad illam et dixit illis
quod est hoc verbum in quo consensit Ozias
ut tradat civitatem Assyriis
si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium
11et qui estis vos qui temptatis Dominum
12non est iste sermo qui misericordiam provocet
sed potius qui iram excitet et furorem accendat
13posuistis vos tempus miserationis Domini
et in arbitrium vestrum diem constituistis ei
14sed quia patiens est Dominus
in hoc ipso paeniteamur
et indulgentiam eius lacrimis postulemus
15non enim quasi homo Deus sic comminabitur
neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur
16et ideo humiliemus illi animas nostras
et in spiritu constituti humiliato servientes illi
17dicamus flentes Domino
ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam
ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum
ita etiam de nostra humilitate gloriemur
18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum
qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
19pro scelere quo dati sunt in gladium
et in rapinam et in confusionem inimicis suis
nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum
20expectemus humiles consolationem eius
et exquiret sanguinem nostrum
de adflictionibus inimicorum nostrorum
et humiliabit omnes gentes
quaecumque insurgunt contra nos
et faciet illas sine honore Dominus Deus noster
21et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei
ex vobis pendet anima illorum
adloquio vestro corda eorum
erigite
ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur
si vere colerent Deum suum
22memores esse debent
quomodo pater noster Abraham temptatus est
et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est
23sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo
per multas tribulationes transierunt fideles
24illi autem qui temptationes non susceperunt
cum timore Domini et patientia sua
inproperium murmurationis suae contra Dominum
protulerunt
25exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
26et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
27sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia
flagella Domini quasi servi qui corripimur
ad emendationem non ad perditionem nostram
evenisse credamus
28et dixerunt illi Ozias et presbyteri
omnia quae locuta es vera sunt
et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
29nunc ergo ora pro nobis
quoniam mulier sancta es et timens Dominum
30et dixit illis Iudith
sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis
31ita quod facere disposui probate si ex Deo est
et orate ut firmum faciat consilium meum Deus
32stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea
et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel
33vos autem nolo scrutemini actum meum
et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat
nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum
34et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae
vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum
et revertentes abierunt