1tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam
et constituit quid daretur illi de convivio suo
2cui respondens Iudith dixit
nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis
tribui
ne veniat super me offensio
ex his autem quae mihi detuli manducabo
3cui Holofernis ait
si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi
4et dixit Iudith vivit anima tua domine meus
quoniam non expendet omnia haec ancilla tua
donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi
et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat
5et petiit dum introiret ut daretur ei copia
nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem
et deprecandi Dominum
6et praecepit cubiculariis suis
ut sicut placeret illi exiret et introiret
ad orandum Deum suum per triduum
7et exiebat noctibus in vallem Bethuliae
et baptizabat se in fontem aquae
8et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel
ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
9et introiens munda manebat in tabernaculum
usque dum acciperet escam suam in vesperam
10et factum est quarto die
Holofernis fecit cenam servis suis
et dixit ad Bagao eunuchum
vade et suade Hebraeam illam
ut sponte consentiat habitare mecum
11foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum
agendo ut inmunis transeat ab eo
12tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit
non vereatur bona puella introire ad dominum meum
ut honorificetur ante faciem eius
et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate
13cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo
14omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam
quicquid autem illi placuerit
hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae
15et surrexit et ornavit se vestimento suo
et ingressa stetit ante faciem eius
16cor autem Holofernis concussum est
erat enim ardens in concupiscentia eius
17et dixit ad eam Holofernis
bibe nunc et accumbe in iucunditate
quoniam gratiam invenisti coram me
18et dixit Iudith bibam domine
quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis
19et accepit et manducavit et bibit coram ipso
ea quae paraverat illi ancilla eius
20et iucundus factus est Holofernis ad illam
bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua