1surge inluminare quia venit lumen tuum
et gloria Domini super te orta est
2quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos
super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
3et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui
4leva in circuitu oculos tuos et vide
omnes isti congregati sunt venerunt tibi
filii tui de longe venient
et filiae tuae in latere sugent
5tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum
quando conversa fuerit ad te multitudo maris
fortitudo gentium venerit tibi
6inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa
omnes de Saba venient aurum et tus deferentes
et laudem Domino adnuntiantes
7omne pecus Cedar congregabitur tibi
arietes Nabaioth ministrabunt tibi
offerentur super placabili altari meo
et domum maiestatis meae glorificabo
8qui sunt isti qui ut nubes volant
et quasi columbae ad fenestras suas
9me enim insulae expectant et naves maris in principio
ut adducam filios tuos de longe
argentum eorum et aurum eorum cum eis
nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
10et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos
et reges eorum ministrabunt tibi
in indignatione enim mea percussi te
et in reconciliatione mea misertus sum tui
11et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur
ut adferatur ad te fortitudo gentium
et reges earum adducantur
12gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit
et gentes solitudine vastabuntur
13gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meae
et locum pedum meorum glorificabo
14et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi
et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
15pro eo quod fuisti derelicta et odio habita
et non erat qui per te transiret
ponam te in superbiam saeculorum
gaudium in generationem et generationem
16et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis
et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
17pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum
et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum
et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam
18non audietur ultra iniquitas in terra tua
vastitas et contritio in terminis tuis
et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio
19non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem
nec splendor lunae inluminabit te
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
et Deus tuus in gloriam tuam
20non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur
quia Dominus erit in lucem sempiternam
et conplebuntur dies luctus tui
21populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram
germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum
22minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius subito faciam istud