1clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam
et adnuntia populo meo scelera eorum
et domui Iacob peccata eorum
2me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt
quasi gens quae iustitiam fecerit
et quae iudicium Dei sui non reliquerit
rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
3quare ieiunavimus et non aspexisti
humiliavimus animam nostram et nescisti
ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas
et omnes debitores vestros repetitis
4ecce ad lites et contentiones ieiunatis
et percutitis pugno impie
nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem
ut audiatur in excelso clamor vester
5numquid tale est ieiunium quod elegi
per diem adfligere hominem animam suam
numquid contorquere quasi circulum caput suum
et saccum et cinerem sternere
numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino
6nonne hoc est magis ieiunium quod elegi
dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes
dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe
7frange esurienti panem tuum
et egenos vagosque induc in domum tuam
cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris
8tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur
et anteibit faciem tuam iustitia tua
et gloria Domini colliget te
9tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum
si abstuleris de medio tui catenam
et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest
10cum effuderis esurienti animam tuam
et animam adflictam repleveris
orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies
11et requiem tibi dabit Dominus semper
et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit
et eris quasi hortus inriguus
et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
12et aedificabuntur in te deserta saeculorum
fundamenta generationis et generationis suscitabis
et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem
13si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo
et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas
et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem
14tunc delectaberis super Domino
et sustollam te super altitudines terrae
et cibabo te hereditate Iacob patris tui
os enim Domini locutum est