1quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
2et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti
non est species ei neque decor et vidimus eum
et non erat aspectus et desideravimus eum
3despectum et novissimum virorum
virum dolorum et scientem infirmitatem
et quasi absconditus vultus eius et despectus
unde nec reputavimus eum
4vere languores nostros ipse tulit
et dolores nostros ipse portavit
et nos putavimus eum quasi leprosum
et percussum a Deo et humiliatum
5ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras
adtritus est propter scelera nostra
disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus
6omnes nos quasi oves erravimus
unusquisque in viam suam declinavit
et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum
7oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum
sicut ovis ad occisionem ducetur
et quasi agnus coram tondente obmutescet
et non aperiet os suum
8de angustia et de iudicio sublatus est
generationem eius quis enarrabit
quia abscisus est de terra viventium
propter scelus populi mei percussit eos
9et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua
eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
10et Dominus voluit conterere eum in infirmitate
si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum
et voluntas Domini in manu eius dirigetur
11pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur
in scientia sua iustificabit ipse iustus servus
meus multos
et iniquitates eorum ipse portabit
12ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia
pro eo quod tradidit in morte animam suam
et cum sceleratis reputatus est
et ipse peccatum multorum tulit
et pro transgressoribus rogavit