1audite insulae et adtendite populi de longe
Dominus ab utero vocavit me
de ventre matris meae recordatus est nominis mei
2et posuit os meum quasi gladium acutum
in umbra manus suae protexit me
et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me
3et dixit mihi servus meus es tu Israhel
quia in te gloriabor
4et ego dixi in vacuum laboravi
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi
ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo
5et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi
ut reducam Iacob ad eum
et Israhel non congregabitur
et glorificatus sum in oculis Domini
et Deus meus factus est fortitudo mea
6et dixit parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas
dedi te in lucem gentium
ut sis salus mea usque ad extremum terrae
7haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius
ad contemptibilem animam ad abominatam gentem
ad servum dominorum
reges videbunt et consurgent principes et adorabunt
propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
8haec dicit Dominus
in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui
et servavi te et dedi te in foedus populi
ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas
9ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini
super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum
10non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol
quia miserator eorum reget eos
et ad fontes aquarum portabit eos
11et ponam omnes montes meos in viam
et semitae meae exaltabuntur
12ecce isti de longe venient
et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi
13laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem
quia consolatus est Dominus populum suum
et pauperum suorum miserebitur
14et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei
15numquid oblivisci potest mulier infantem suum
ut non misereatur filio uteri sui
et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui
16ecce in manibus meis descripsi te
muri tui coram oculis meis semper
17venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt
18leva in circuitu oculos tuos et vide
omnes isti congregati sunt venerunt tibi
vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris
et circumdabis tibi eos quasi sponsa
19quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae
nunc angusta erunt prae habitatoribus
et longe fugabuntur qui absorbebant te
20adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae
angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
21et dices in corde tuo quis genuit mihi istos
ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva
et istos quis enutrivit
ego destituta et sola et isti ubi hic erant
22haec dicit Dominus Deus
ecce levo ad gentes manum meam
et ad populos exaltabo signum meum
et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt
23et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae
vultu in terra dimisso adorabunt te
et pulverem pedum tuorum lingent
et scies quia ego Dominus
super quo non confundentur qui expectant eum
24numquid tolletur a forte praeda
aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit
25quia haec dicit Dominus
equidem et captivitas a forte tolletur
et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur
eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo
et filios tuos ego salvabo
26et cibabo hostes tuos carnibus suis
et quasi musto sanguine suo inebriabuntur
et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te
et redemptor tuus Fortis Iacob