1audite hoc domus Iacob
qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis
qui iuratis in nomine Domini
et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
2de civitate enim sancta vocati sunt
et super Deum Israhel constabiliti sunt
Dominus exercituum nomen eius
3priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea
repente operatus sum et venerunt
4scivi enim quia durus es tu
et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea
5praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi
ne forte diceres idola mea fecerunt haec
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
6quae audisti vide omnia
vos autem non adnuntiastis
audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis
7nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea
ne forte dicas ecce cognovi ea
8neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
scio enim quia praevaricans praevaricabis
et transgressorem ex ventre vocavi te
9propter nomen meum longe faciam furorem meum
et laude mea infrenabo te ne intereas
10ecce excoxi te sed non quasi argentum
elegi te in camino paupertatis
11propter me propter me faciam ut non blasphemer
et gloriam meam alteri non dabo
12audi me Iacob et Israhel quem ego voco
ego ipse ego primus et ego novissimus
13manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos
ego vocabo eos et stabunt simul
14congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec
Dominus dilexit eum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
15ego ego locutus sum et vocavi eum
adduxi eum et directa est via eius
16accedite ad me et audite hoc
non a principio in abscondito locutus sum
ex tempore antequam fieret ibi eram
et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius
17haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel
ego Dominus Deus tuus docens te utilia
gubernans te in via qua ambulas
18utinam adtendisses mandata mea
facta fuisset sicut flumen pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
19et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius
non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea
20egredimini de Babylone fugite a Chaldeis
in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc
efferte illud usque ad extrema
terrae
dicite redemit Dominus servum suum Iacob
21non sitierunt in deserto cum educeret eos
aquam de petra produxit eis
et scidit petram et fluxerunt aquae
22non est pax dicit Dominus impiis