1vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes
et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt
et super equitibus quia praevalidi nimis
et non sunt confisi super Sanctum Israhel
et Dominum non requisierunt
2ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit
et consurget contra domum pessimorum
et contra auxilium operantium iniquitatem
3Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus
et Dominus inclinabit manum suam
et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium
simulque omnes consumentur
4quia haec dicit Dominus ad me
quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam
cum occurrerit ei multitudo pastorum
a voce eorum non formidabit
et a multitudine eorum non pavebit
sic descendet Dominus exercituum
ut proelietur super montem Sion et super collem eius
5sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem
protegens et liberans transiens et salvans
6convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel
7in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui
quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
8et cadet Assur in gladio non viri
et gladius non hominis vorabit eum
et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
9et fortitudo eius a terrore transibit
et pavebunt fugientes principes eius
dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem