1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate
sicut rivi aquarum in siti
et umbra petrae prominentis in terra deserta
3non caligabunt oculi videntium
et aures audientium diligenter auscultabunt
4et cor stultorum intelleget scientiam
et lingua balborum velociter loquetur et plane
5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
neque fraudulentus appellabitur maior
6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem
ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter
et vacuefaciat animam esurientis
et potum sitienti auferat
7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii
cum loqueretur pauper iudicium
8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit
et ipse super duces stabit
9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam
filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
10post dies et annum et vos conturbabimini
confidentes
consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
11obstupescite opulentae conturbamini confidentes
exuite vos et confundimini
accingite lumbos vestros
12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
13super humum populi mei spina et vepres ascendent
quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est
tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum
gaudium onagrorum pascua gregum
15donec effundatur super nos spiritus de excelso
et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16et habitabit in solitudine iudicium
et iustitia in Chermel sedebit
17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium
et securitas usque in sempiternum
18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis
et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
19grando autem in descensione saltus
et humilitate humiliabitur civitas
20beati qui seminatis super omnes aquas
inmittentes pedem bovis et asini