1emitte agnum dominatorem terrae
de Petra deserti ad montem filiae Sion
2et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes
sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon
3ini consilium coge concilium
pone quasi noctem umbram tuam in meridie
absconde fugientes et vagos ne prodas
4habitabunt apud te profugi mei
Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris
finitus est enim pulvis consummatus est miser
defecit qui conculcabat terram
5et praeparabitur in misericordia solium
et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David
iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est
6audivimus superbiam Moab superbus est valde
superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo
eius
7idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit
his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas
suas
8quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea
Sabama
domini gentium exciderunt flagella eius
usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto
propagines eius relictae sunt transierunt mare
9super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama
inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit
10et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo
et in vineis non exultabit neque iubilabit
vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat
vocem calcantium abstuli
11super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit
et viscera mea ad murum cocti lateris
12et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis
ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit
13hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc
14et nunc locutus est Dominus dicens
in tribus annis quasi anni mercennarii
auferetur gloria Moab super omni populo multo
et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus