ISAIAS PROPHETA 15
1onus Moab
quia nocte vastata est Ar Moab conticuit
quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum
super Nabo et super Medaba Moab ululabit
in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
3in triviis eius accincti sunt sacco
super tecta eius et in plateis eius omnis ululat
descendit in fletum
4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum
super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
5cor meum ad Moab clamabit
vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem
per ascensum enim Luith flens ascendet
et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
6aquae enim Nemrim desertae erunt
quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum
ad torrentem salicum ducent eos
8quoniam circumiit clamor terminum Moab
usque ad Gallim ululatus eius
et usque ad puteum Helim clamor eius
9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine
ponam enim super Dibon additamenta
his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart