1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2super montem caligosum levate signum
exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
3ego mandavi sanctificatis meis
et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium
vox sonitus regum gentium congregatarum
Dominus exercituum praecepit militiae belli
5venientibus de terra procul a summitate caeli
Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
7propter hoc omnes manus dissolventur
et omne cor hominis tabescet
8et conteretur
tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt
unusquisque ad proximum suum stupebit
facies conbustae vultus eorum
9ecce dies Domini venit crudelis
et indignationis plenus et irae furorisque
ad ponendam terram in solitudine
et peccatores eius conterendos de ea
10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum
obtenebratus est sol in ortu suo
et luna non splendebit in lumine suo
11et visitabo super orbis mala
et contra impios iniquitatem eorum
et quiescere faciam superbiam infidelium
et arrogantiam fortium humiliabo
12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo
propter indignationem Domini exercituum
et propter diem irae furoris eius
14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis
et non erit qui congreget
unusquisque ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
15omnis qui inventus fuerit occidetur
et omnis qui supervenerit cadet in gladio
16infantes eorum adlident in oculis eorum
diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
17ecce ego suscitabo super eos Medos
qui argentum non quaerant nec aurum velint
18sed sagittis parvulos interficiant
et lactantibus uteri non misereantur
et super filios non parcat oculus eorum
19et erit Babylon illa gloriosa in regnis
inclita in superbia Chaldeorum
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20non habitabitur usque in finem
et non fundabitur usque ad generationem et generationem
nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
21sed requiescent ibi bestiae
et replebuntur domus eorum draconibus
et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius
et sirenae in delubris voluptatis