1noli laetari Israhel
noli exultare sicut populi
quia fornicatus es a Deo tuo
dilexisti mercedem super omnes areas tritici
2area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
3non habitabunt in terra Domini
reversus est Ephraim Aegyptum
et in Assyriis pollutum comedit
4non libabunt Domino vinum et non placebunt ei
sacrificia eorum quasi panis lugentium
omnes qui comedunt eum contaminabuntur
quia panis eorum animae ipsorum
non intrabit in domum Domini
5quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
6ecce enim profecti sunt a vastitate
Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos
desiderabile argenti eorum urtica hereditabit
lappa in tabernaculis eorum
7venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis
scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem
propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo
amentiae
8speculator Ephraim cum Deo meo
propheta laqueus ruinae super
omnes vias eius
insania in domo Dei eius
9profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa
recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum
10quasi uvas in deserto inveni Israhel
quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor
et abalienati sunt in confusione
et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt
11Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum
a partu et ab utero et a conceptu
12quod si et enutrierint filios suos
absque liberis eos faciam in hominibus
sed et vae eis cum recessero ab eis
13Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine
et Ephraim educit ad interfectorem filios suos
14da eis Domine quid dabis eis
da eis vulvam sine liberis et ubera arentia
15omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos
propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos
non addam ut diligam eos
omnes principes eorum recedentes
16percussus est Ephraim
radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient
quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum
17abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum
et erunt vagi in nationibus