1et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem
2et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam
orientalem
et vox erat ei quasi vox aquarum multarum
et terra splendebat a maiestate eius
3et vidi visionem secundum speciem quam videram
quando venit ut disperderet civitatem
et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar
et cecidi super faciem meam
4et maiestas Domini ingressa est templum
per viam portae quae respiciebat ad orientem
5et levavit me spiritus
et introduxit me in atrium interius
et ecce repleta erat gloria Domini domus
6et audivi loquentem ad me de domo
et vir qui stabat iuxta me
7dixit ad me
fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum
ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum
et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum
ipsi et reges eorum in fornicationibus suis
et in ruinis regum suorum et in excelsis
8qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum
et postes suos iuxta postes meos
et murus erat inter me et eos
et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt
propter quod consumpsi eos in ira mea
9nunc ergo repellant procul fornicationem suam
et ruinas regum suorum a me
et habitabo in medio eorum semper
10tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum
et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
11et erubescant ex omnibus quae fecerunt
figuram domus et fabricae eius
exitus et introitus et omnem descriptionem eius
et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius
et omnes leges eius ostende eis
et scribes in oculis eorum
et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius
et faciant ea
12ista est lex domus in summitate montis
omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est
haec ergo est lex domus
13istae autem mensurae altaris
in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum
in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine
et definitio usque ad labium eius
in circuitu palmus unus
haec quoque erat fossa altaris
14et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti
et latitudo cubiti unius
et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti
et latitudo unius cubiti
15ipse autem arihel quattuor cubitorum
et ab arihel usque sursum cornua quattuor
16et arihel duodecim cubitorum in longitudine
per duodecim cubitos latitudinis
quadrangulatum aequis lateribus
17et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis
per quattuordecim latitudinis
in quattuor angulis eius
et corona in circuitu eius dimidii cubitus
et sinus eius unius cubiti per circuitum
gradus autem eius versi ad orientem
18et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus
hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum
ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis
19et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de
semine Sadoc
qui accedunt ad me ait Dominus Deus
ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato
20et adsumens de sanguine eius
pones super quattuor cornua eius
et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu
et mundabis illud et expiabis
21et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato
et conbures illum in separato loco domus extra
sanctuarium
22et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato
et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo
23cumque conpleveris expians illud
offeres vitulum de armento inmaculatum
et arietem de grege inmaculatum
24et offeres eos in conspectu Domini
et mittent sacerdotes super eos sal
et offerent eos holocaustum Domino
25septem diebus facies hircum pro peccato cotidie
et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent
26septem diebus expiabunt altare
et mundabunt illud et implebunt manum eius
27expletis autem diebus in die octava et ultra
facient sacerdotes super altare holocausta vestra
et quae pro pace offerunt
et placatus ero vobis ait Dominus Deus