1et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem
et eduxit me in gazofilacium
quod erat contra separatum aedificium
et contra aedem vergentem ad aquilonem
2in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis
et latitudinis quinquaginta cubitos
3contra viginti cubitos atrii interioris
et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris
ubi erat porticus iuncta porticui triplici
4et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis
ad interiora respiciens viae cubiti unius
et ostia earum ad aquilonem
5ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora
quia subportabant porticus
quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii
6tristega enim erant
et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum
propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra
7et peribolus exterior secundum gazofilacia
quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia
longitudo eius quinquaginta cubitorum
8quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta
cubitorum
et longitudo ante faciem templi centum cubitorum
9et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente
ingredientium in ea de atrio exteriori
10in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem
in facie aedificii separati
et erant ante aedificium gazofilacia
11et via ante faciem eorum
iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis
secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum
et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
12secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum
ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum
per viam orientalem ingredientibus
13et dixit ad me
gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri
quae sunt ante aedificium separatum
haec sunt gazofilacia sancta
in quibus vescuntur sacerdotes
qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum
ibi ponent sancta sanctorum
et oblationem pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
14cum autem ingressi fuerint sacerdotes
non egredientur de sanctis in atrium exterius
et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant
quia sancta sunt
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
15cumque conplesset mensuras domus interioris
eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem
et mensus est eam undique per circuitum
16mensus autem est contra ventum orientalem calamo
mensurae
quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum
17et mensus est contra ventum aquilonem
quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum
18et ad ventum australem mensus est quingentos calamos
in calamo mensurae per circuitum
19et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos
in calamo mensurae
20per quattuor ventos mensus est illud
murum eius undique per circuitum
longitudine quingentorum cubitorum
et latitudine quingentorum cubitorum
dividentem inter sanctuarium et vulgi locum