1et factum est verbum Domini ad me dicens
2tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
3et dices Tyro quae habitat in introitu maris
negotiationi populorum ad insulas multas
haec dicit Dominus Deus
o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum
4et in corde maris sita
finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum
5abietibus de Sanir extruxerunt te
cum omnibus tabulatis maris
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
6quercus de Basan dolaverunt in remos tuos
transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico
et praetoriola de insulis Italiae
7byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum
ut poneretur in malo
hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
8habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges
tui
sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
9senes Bibli et prudentes eius
habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis
tuae
omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae
10Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo
viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
11filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu
sed et Pigmei qui erant in turribus tuis
faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum
ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
12Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum
argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas
13Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui
mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
14de domo Thogorma equos et equites et
mulos adduxerunt ad forum tuum
15filii Dadan negotiatores tui
insulae multae negotiatio manus tuae
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum
gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum
et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo
17Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in
frumento primo
balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum
in multitudine diversarum opum
in vino pingui in lanis coloris optimi
19Dan et Graecia et Mozel
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum
stacte et calamus in negotiatione tua
20Dadan institores tui in tapetibus
ad sedendum
21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae
cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
22venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui
cum universis primis aromatibus et lapide pretioso
et auro quod proposuerunt in mercatu tuo
23Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba
Assur Chelmad venditores tui
24ipsi negotiatores tui multifariam
involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum
quae obvolutae et adstrictae erant funibus
cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
25naves maris principes tuae in negotiatione tua
et repleta es et glorificata nimis in corde maris
26in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster contrivit te in corde maris
27divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum
nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam
et populo tuo praeerant
viri quoque bellatores tui qui erant in te
cum universa multitudine tua quae est in medio tui
cadent in corde maris in die ruinae tuae
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
29et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum
nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
30et heiulabunt super te voce magna
et clamabunt amare
et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
31et radent super te calvitium et accingentur ciliciis
et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
32et adsument super te carmen lugubre et plangent te
quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
33quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos
in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges
terrae
34nunc contrita es a mari in profundis aquarum
opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
35universi habitatores insularum obstipuerunt super te
et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
36negotiatores populorum sibilaverunt super te
ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum