1et factum est in undecimo anno prima mensis
factus est sermo Domini ad me dicens
2fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge
confractae sunt portae populorum
conversa est ad me implebor deserta est
3propterea haec dicit Dominus Deus
ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas
sicut ascendit mare fluctuans
4et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius
et radam pulverem eius de ea
et dabo eam in limpidissimam petram
5siccatio sagenarum erit in medio maris
quia ego locutus sum ait Dominus Deus
et erit in direptionem gentibus
6filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur
et scient quia ego Dominus
7quia haec dicit Dominus Deus
ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone
regem regum cum equis et curribus et equitibus
et coetu populoque magno
8filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet
et circumdabit te munitionibus
et conportabit aggerem in gyro
et levabit contra te clypeum
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua
10inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum
a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui
dum ingressus fuerit portas tuas
quasi per introitus urbis dissipatae
11ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio caedet
et statuae tuae nobiles in terram corruent
12vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas
et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent
et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
13et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
14et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris
nec aedificaberis ultra
quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
15haec dicit Dominus Deus Tyro
numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum
cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulae
16et descendent de sedibus suis omnes principes maris
et auferent exuvias suas
et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore
in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur
17et adsumentes super te lamentum dicent tibi
quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita
quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis
quos formidabant universi
18nunc stupebunt naves in die pavoris tui
et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te
19quia haec dicit Dominus Deus
cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur
et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum
et conlocavero te in terra novissima
sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum
ut non habiteris
porro dedero gloriam in terra viventium
21in nihilum redigam te et non eris
et requisita non invenieris ultra in sempiternum
dicit Dominus Deus