1et factum est verbum Domini ad me
in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
2fili hominis scribe tibi nomen diei huius
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
3et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam
et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus
pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam
4congere frusta eius in ea
omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena
5pinguissimum pecus adsume
conpone quoque struices ossuum sub ea
efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius
6propterea haec dicit Dominus Deus
vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est
et rubigo eius non exivit de ea
per partes et per partes suas eice eam
non cecidit super eam sors
7sanguis enim eius in medio eius est
super limpidissimam petram effudit illum
non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
8ut superducerem indignationem meam
et vindicta ulciscerer
dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
9propterea haec dicit Dominus Deus
vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram
10congere ossa quae igne succendam
consumentur carnes
et concoquetur universa conpositio
et ossa tabescent
11pone quoque eam super prunas vacuam
ut incalescat et liquefiat aes eius
et confletur in medio eius inquinamentum eius
et consumatur rubigo eius
12multo labore sudatum est
et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem
13inmunditia tua execrabilis
quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis
sed nec mundaberis prius
donec quiescere faciam indignationem meam in te
14ego Dominus locutus sum venit et faciam
non transeam nec parcam nec placabor
iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te
dicit Dominus
15et factum est verbum Domini ad me dicens
16fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga
et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae
17ingemesce tacens mortuorum luctum non facies
corona tua circumligata sit tibi
et calciamenta tua erunt in pedibus tuis
nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
18locutus sum ergo ad populum mane
et mortua est uxor mea vesperi
fecique mane sicut praeceperat mihi
19et dixit ad me populus
quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis
20et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
21loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus
ecce ego polluam sanctuarium meum
superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum
et super quo pavet anima vestra
et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio
cadent
22et facietis sicut feci
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
23coronas habebitis in capitibus vestris
et calciamenta in pedibus
non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris
et unusquisque gemet ad fratrem suum
24eritque Hiezechiel vobis in portentum
iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud
et scietis quia ego Dominus Deus
25et tu fili hominis
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum
super quo requiescunt animae eorum
filios et filias eorum
26in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
27in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit
et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum
et scietis quia ego Dominus