1et factus est sermo Domini ad me dicens
2fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt
3et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt
ibi subacta sunt ubera earum
et fractae sunt mammae pubertatis earum
4nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius
et habui eas et pepererunt filios et filias
porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba
5fornicata est igitur Oolla super me
et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes
6vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis
universos equites ascensores equorum
7et dedit fornicationes suas super eos
electos filios Assyriorum universos
et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est
8insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit
nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius
et illi confregerant ubera pubertatis eius
et effuderant fornicationem suam super eam
9propterea tradidi eam in manu amatorum suorum
in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
10ipsi discoperuerunt ignominiam eius
filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt
gladio
et factae sunt famosae mulieres
et iudicia perpetrarunt in ea
11quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine
et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
12ad filios Assyriorum praebuit inpudenter
ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia
equitibus qui vectabantur equis
et adulescentibus forma cunctis egregia
13et vidi quod polluta esset via una ambarum
14et auxit fornicationes suas
cumque vidisset viros depictos in pariete
imagines Chaldeorum expressas coloribus
15et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum
formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis
terraeque Chaldeorum in qua orti sunt
16et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum
et misit nuntios ad eos in Chaldeam
17cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum
polluerunt eam stupris suis
et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis
18denudavit quoque fornicationes suas
et discoperuit ignominiam suam
et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius
19multiplicavit enim fornicationes suas
recordans dies adulescentiae suae
quibus fornicata est in terra Aegypti
20et insanivit libidine super concubitu eorum
quorum carnes sunt ut carnes asinorum
et sicut fluxus equorum fluxus eorum
21et visitasti scelus adulescentiae tuae
quando subacta sunt in Aegypto ubera tua
et confractae mammae pubertatis tuae
22propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus
ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te
de quibus satiata est anima tua
et congregabo eos adversum te in circuitu
23filios Babylonis et universos Chaldeos
nobiles tyrannosque et principes
omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia
duces et magistratus universos
principes principum et nominatos ascensores equorum
24et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum
lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique
et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis
25et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore
nasum tuum et aures tuas praecident
et quae remanserint gladio concident
ipsi filios tuos et filias tuas capient
et novissimum tuum devorabitur igni
26et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae
27et requiescere faciam scelus tuum de te
et fornicationem tuam de terra Aegypti
nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius
28quia haec dicit Dominus Deus
ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti
in manu de quibus satiata est anima tua
29et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos
et dimittent te nudam et ignominia plenam
revelabitur ignominia fornicationum tuarum
scelus tuum et fornicationes tuae
30fecerunt haec tibi
quia fornicata es post gentes
inter quas polluta es in idolis eorum
31in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua
32haec dicit Dominus Deus
calicem sororis tuae bibes profundum et latum
eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima
33ebrietate et dolore repleberis
calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae
34et bibes illum et epotabis usque ad feces
et fragmenta eius devorabis
et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus
35propterea haec dicit Dominus Deus
quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum
tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas
36et ait Dominus ad me dicens
fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam
et adnuntias eis scelera earum
37quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum
et cum idolis suis fornicatae sunt
insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
38sed et hoc fecerunt mihi
polluerunt sanctuarium meum in die illa
et sabbata mea profanaverunt
39cumque immolarent filios suos idolis suis
et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud
etiam haec fecerunt in medio domus meae
40miserunt ad viros venientes de longe
ad quos nuntium miserant
itaque ecce venerunt quibus te lavisti
et circumlevisti stibio oculos tuos
et ornata es mundo muliebri
41sedisti in lecto pulcherrimo
et mensa ordinata est ante te
thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
42et vox multitudinis exultantis erat in ea
et in viris qui de multitudine hominum adducebantur
et veniebant de deserto
posuerunt armillas in manibus eorum
et coronas speciosas in capitibus eorum
43et dixi ei quae adtrita est in adulteriis
nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec
44et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem
sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
45viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum
et iudicio effundentium sanguinem
quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum
46haec enim dicit Dominus Deus
adduc ad eas multitudinem
et trade eas in tumultum et in rapinam
47et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum
filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
48et auferam scelus de terra
et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum
49et dabunt scelus vestrum super vos
et peccata idolorum vestrorum portabitis
et scietis quia ego Dominus Deus