1et factum est verbum Domini ad me dicens
2et tu fili hominis
num iudicas num iudicas civitatem sanguinum
3et ostendes ei omnes abominationes suas
et dices haec dicit Dominus Deus
civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius
et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur
4in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti
et in idolis tuis quae fecisti polluta es
et adpropinquare fecisti dies tuos
et adduxisti tempus annorum tuorum
propterea dedi te obprobrium gentibus
et inrisionem universis terris
5quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te
sordida nobilis grandis interitu
6ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te
ad effundendum sanguinem
7patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam contristaverunt apud te
8sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis
9viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem
et super montes comederunt in te
scelus operati sunt in medio tui
10verecundiora patris discoperuerunt in te
inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te
11et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem
et socer nurum suam polluit nefarie
frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te
12munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem
usuram et superabundantiam accepisti
et avare proximos tuos calumniabaris
meique oblita es ait Dominus Deus
13ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam
quam fecisti
et super sanguinem qui effusus est in medio tui
14numquid sustinebit cor tuum
aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi
ego Dominus locutus sum et faciam
15et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras
et deficere faciam inmunditiam tuam a te
16et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus
17et factum est verbum Domini ad me dicens
18fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam
omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
19propterea haec dicit Dominus Deus
eo quod versi estis omnes in scoriam
propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
20congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et
plumbi in medium fornacis
ut succendam in eam ignem ad conflandum
sic congregabo in furore meo et in ira mea
et requiescam et conflabo vos
21et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei
et conflabimini in medio eius
22ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius
et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam
super vos
23et factum est verbum Domini ad me dicens
24fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta
in die furoris
25coniuratio prophetarum in medio eius
sicut leo rugiens capiensque praedam
animam devoraverunt opes et pretium acceperunt
viduas eius multiplicaverunt in medio illius
26sacerdotes eius contempserunt legem meam
et polluerunt sanctuaria mea
inter sanctum et profanum non habuere distantiam
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
et a sabbatis meis averterunt oculos suos
et coinquinabar in medio eorum
27principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam
ad effundendum sanguinem et perdendas animas
et avare sectanda lucra
28prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento
videntes vana et divinantes eis mendacium
dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
29populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
egenum et pauperem adfligebant
et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
30et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me
pro terra ne dissiparem eam et
non inveni
31et effudi super eos indignationem meam
in igne irae meae consumpsi eos
viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus