HIEZECHIEL PROPHETA 15
1et factus est sermo Domini ad me dicens
2fili hominis quid fiet ligno vitis
ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas
4ecce igni datum est in escam
utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam
numquid utile erit ad opus
5etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus
quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit
nihil ex eo fiet operis
6propterea haec dicit Dominus Deus
quomodo lignum vitis inter ligna silvarum
quod dedi igni ad devorandum
sic tradidi habitatores Hierusalem
7et ponam faciem meam in eos
de igne egredientur et ignis consumet eos
et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
8et dedero terram inviam et desolatam
eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart