1et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin
quasi lapis sapphyrus
quasi species similitudinis solii apparuit super ea
2et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait
ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub
et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin
et effunde super civitatem
ingressusque est in conspectu meo
3cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir
et nubes implevit atrium interius
4et elevata est gloria Domini desuper cherub ad
limen domus
et repleta est domus nube
et atrium repletum est splendore gloriae Domini
5et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius
quasi vox Dei omnipotentis loquentis
6cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens
sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin
ingressus ille stetit iuxta rotam
7et extendit cherub manum de medio cherubin
ad ignem qui erat inter cherubin
et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis
qui accipiens egressus est
8et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
9et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin
rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum
species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
10et aspectus earum similitudo una quattuor
quasi sit rota in medio rotae
11cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur
non revertebantur ambulantes
sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat
sequebantur et ceterae nec convertebantur
12et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli
plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
13et rotas istas vocavit volubiles audiente me
14quattuor autem facies habebat unum
facies una facies cherub
et facies secunda facies hominis
et in tertio facies leonis
et in quarto facies aquilae
15et elevata sunt cherubin
ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar
16cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea
et cum levarent cherubin alas suas
ut exaltarentur de terra
non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant
17stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur
spiritus enim vitae erat in eis
18et egressa est gloria Domini a limine templi
et stetit super cherubin
19et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me
et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt
et stetit in introitu portae domus Domini orientalis
et gloria Dei Israhel erat super ea
20ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta
fluvium Chobar
et intellexi quia cherubin essent
21quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni
et similitudo manus hominis sub alis eorum
22et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium
Chobar
et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi