1et clamavit in auribus meis voce magna dicens
adpropinquaverunt visitationes urbis
et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua
2et ecce sex viri veniebant de via portae superioris
quae respicit ad aquilonem
et uniuscuiusque vas interitus in manu eius
vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis
et atramentarium scriptoris ad renes eius
et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
3et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub
quae erat super eum ad limen domus
et vocavit virum qui indutus erat lineis
et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
4et dixit Dominus ad eum
transi per mediam civitatem in medio Hierusalem
et signa thau super frontes virorum gementium et
dolentium
super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius
5et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum
et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
6senem adulescentulum et virginem
parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem
omnem autem super quem videritis thau ne occidatis
et a sanctuario meo incipite
coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus
7et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
8et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam
et clamans aio heu heu heu Domine Deus
ergone disperdes omnes reliquias Israhel
effundens furorem tuum super Hierusalem
9et dixit ad me
iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde
et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione
dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt
10igitur et meus non parcet oculus neque miserebor
viam eorum super caput eorum reddam
11et ecce vir qui indutus erat lineis
qui habebat atramentarium in dorso suo
respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi