1fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim
habentem duos semis cubitos in longitudinem
et cubitum ac semissem in latitudinem
altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
2et fecit illi coronam auream per gyrum
3conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius
duos anulos in latere uno et duos in altero
4vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
5et quos misit in anulos
qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
6fecit et propitiatorium
id est oraculum de auro mundissimo
duorum cubitorum et dimidio
in longitudine
et cubito ac semisse in latitudine
7duos etiam cherubin ex auro ductili
quos posuit ex utraque parte propitiatorii
8cherub unum in summitate huius
partis
et cherub alterum in summitate partis alterius
duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
9extendentes alas et tegentes propitiatorium
seque mutuo et illud respectantes
10fecit et mensam de lignis setthim
in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti
quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
11circumdeditque eam auro mundissimo
et fecit illi labium aureum per gyrum
12ipsique labio coronam interrasilem
quattuor digitorum
et super eandem alteram coronam auream
13fudit et quattuor circulos aureos
quos posuit in quattuor angulis
per singulos pedes mensae
14contra coronam
misitque in eos vectes ut possit mensa portari
15ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
16et vasa ad diversos usus mensae
acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro
in quibus offerenda sunt liba
17fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo
de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
18sex in utroque latere
tres calami ex parte una et tres ex altera
19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos
spherulaeque simul et lilia
et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia
aequum erat opus sex calamorum
qui procedebant de stipite candelabri
20in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
21et spherae sub duobus calamis per loca tria
qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
22et spherae igitur et calami ex ipso erant
universa ductilia de auro purissimo
23fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis
et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
24talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
25fecit et altare thymiamatis de lignis setthim
habens per quadrum singulos cubitos
et in altitudine duos
e cuius angulis procedebant cornua
26vestivitque illud auro purissimo
cum craticula ac parietibus et cornibus
27fecitque ei coronam aureolam per gyrum
et duos anulos aureos sub corona per singula latera
ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
28ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
29conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii