1tabernaculum vero ita fiet
decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque
bis tincto
variatas opere plumario facies
2longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos
latitudo quattuor cubitorum erit
unius mensurae fient universa tentoria
3quinque cortinae sibi iungentur mutuo
et aliae quinque nexu simili coherebunt
4ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum
ut possint invicem copulari
5quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte
ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
6facies et quinquaginta circulos aureos
quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
7facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
8longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor
aequa erit mensura sagorum omnium
9e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis
ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
10facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius
ut coniungi cum altero queat
et quinquaginta ansas in ora sagi alterius
ut cum altero copuletur
11quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae
et unum ex omnibus operimentum fiat
12quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto
id est unum sagum quod amplius est
ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
13et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera
qui plus est in sagorum longitudine
utrumque latus tabernaculi protegens
14facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis
et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
15facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant
et in latitudine singulos ac semissem
17in lateribus tabulae duae incastraturae fient
quibus tabula alteri tabulae conectatur
atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
18quarum viginti erunt in latere meridiano
quod vergit ad austrum
19quibus quadraginta bases argenteas fundes
ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
20in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem
viginti tabulae erunt
21quadraginta habentes bases argenteas
binae bases singulis tabulis subponentur
22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23et rursum alias duas
quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum
et una omnes conpago retinebit
duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt
similis iunctura servabitur
25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim
duabus basibus per unam tabulam supputatis
26facies et vectes de lignis setthim quinque
ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27et quinque alios in altero
et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
29ipsasque tabulas deaurabis
et fundes eis anulos aureos
per quos vectes tabulata contineant
quos operies lamminis aureis
30et eriges tabernaculum iuxta exemplum
quod tibi in monte monstratum est
31facies et velum de hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta
opere plumario et pulchra varietate contextum
32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim
quae ipsae quidem deauratae erunt
et habebunt capita aurea sed bases argenteas
33inseretur autem velum per circulos
intra quod pones arcam testimonii
et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria
dividentur
34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta
sanctorum
35mensamque extra velum
et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano
mensa enim stabit in parte aquilonis
36facies et tentorium in introitu tabernaculi
de hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim
ante quas ducetur tentorium
quarum erunt capita aurea et bases aeneae