1cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi
omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel
populo suo
eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
2tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
3et duos filios eius
quorum unus vocabatur Gersan
dicente patre advena fui in terra aliena
4alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus
et eruit me de gladio Pharaonis
5venit ergo Iethro cognatus Mosi
et filii eius et uxor ad Mosen in desertum
ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
6et mandavit Mosi dicens
ego cognatus tuus Iethro venio ad te
et uxor tua et duo filii tui cum ea
7qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum
salutaveruntque se mutuo verbis pacificis
cumque intrasset tabernaculum
8narravit Moses cognato suo
cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter
Israhel
universum laborem qui accidisset eis in itinere
quo liberarat eos Dominus
9laetatusque est Iethro super omnibus bonis
quae fecerat Dominus Israheli
eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
10et ait benedictus Dominus
qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis
qui eruit populum suum de manu Aegypti
11nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos
eo quod superbe egerint contra illos
12obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo
veneruntque Aaron et omnes senes Israhel
ut comederent panem cum eo coram Domino
13altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum
qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
14quod cum vidisset cognatus eius
omnia scilicet quae agebat in populo ait
quid est hoc quod facis in plebe
cur solus sedes
et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
15cui respondit Moses
venit ad me populus quaerens sententiam Dei
16cumque acciderit eis aliqua disceptatio
veniunt ad me ut iudicem inter eos
et ostendam praecepta Dei et leges eius
17at ille non bonam inquit rem facis
18stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est
ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
19sed audi verba mea atque consilia
et erit Deus tecum
esto tu populo in his quae ad Deum pertinent
ut referas quae dicuntur ad eum
20ostendasque populo caerimonias et ritum colendi
viamque per quam ingredi debeant
et opus quod facere
21provide autem de omni plebe viros potentes et timentes
Deum
in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam
et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et
decanos
22qui iudicent populum omni tempore
quicquid autem maius fuerit referant ad te
et ipsi minora tantummodo iudicent
leviusque tibi sit partito in alios onere
23si hoc feceris implebis imperium Dei
et praecepta eius poteris sustentare
et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
24quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
25et electis viris strenuis de cuncto Israhel
constituit eos principes populi
tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
26qui iudicabant plebem omni tempore
quicquid autem gravius erat referebant ad eum
faciliora tantummodo iudicantes
27dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam