1igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin
per mansiones suas iuxta sermonem Domini
castrametata est in Raphidim
ubi non erat aqua ad bibendum populo
2qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus
quibus respondit Moses
quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum
3sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria
et murmuravit contra Mosen dicens
cur nos exire fecisti de Aegypto
ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti
4clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic
adhuc pauxillum et lapidabunt me
5ait Dominus ad Mosen antecede populum
et sume tecum de senibus Israhel
et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
6en ego stabo coram te ibi super petram
Horeb
percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus
fecit Moses ita coram senibus Israhel
7et vocavit nomen loci illius Temptatio
propter iurgium filiorum Israhel
et quia temptaverunt Dominum dicentes
estne Dominus in nobis an non
8venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim
9dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech
cras ego stabo in vertice collis
habens virgam Dei in manu mea
10fecit Iosue ut locutus ei erat Moses
et pugnavit contra Amalech
Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis
11cumque levaret Moses manus vincebat Israhel
sin autem paululum remisisset superabat Amalech
12manus autem Mosi erant graves
sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque
parte
et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis
13fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii
14dixit autem Dominus ad Mosen
scribe hoc ob monumentum in libro
et trade auribus Iosue
delebo enim memoriam Amalech sub caelo
15aedificavitque Moses altare
et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens
16quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem