1locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
2loquere filiis Israhel
reversi castrametentur e regione Phiahiroth
quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon
in conspectu eius castra ponetis super mare
3dicturusque est Pharao super filiis Israhel
coartati sunt in terra conclusit eos desertum
4et indurabo cor eius ac persequetur vos
et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius
scientque Aegyptii quia ego sum Dominus
feceruntque ita
5et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus
inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo
et dixerunt quid voluimus facere
ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
6iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
7tulitque sescentos currus electos
quicquid in Aegypto curruum fuit
et duces totius exercitus
8induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti
et persecutus est filios Israhel
at illi egressi erant in manu excelsa
9cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium
reppererunt eos in castris super mare
omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus
erant in Ahiroth contra Beelsephon
10cumque adpropinquasset Pharao
levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se
et timuerunt valde
clamaveruntque ad Dominum
11et dixerunt ad Mosen
forsitan non erant sepulchra in Aegypto
ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine
quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
12nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes
recede a nobis ut serviamus Aegyptiis
multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine
13et ait Moses ad populum nolite timere
state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie
Aegyptios enim quos nunc videtis
nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
14Dominus pugnabit pro vobis
et vos tacebitis
15dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me
loquere filiis Israhel ut proficiscantur
16tu autem eleva virgam tuam
et extende manum super mare et divide illud
ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum
17ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos
et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius
in curribus et in equitibus illius
18et scient Aegyptii quia ego sum Dominus
cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus
eius
19tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel
abiit post eos
et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum
20stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel
et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem
ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
21cumque extendisset Moses manum super mare
abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte
et vertit in siccum divisaque est aqua
22et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci
erat enim aqua quasi murus a dextra
eorum et leva
23persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos
omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium
maris
24iamque advenerat vigilia matutina
et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis
et nubis
interfecit exercitum eorum
25et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum
dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem
Dominus enim pugnat pro eis contra nos
26et ait Dominus ad Mosen
extende manum tuam super mare
ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
27cumque extendisset Moses manum contra mare
reversum est primo diluculo ad priorem locum
fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae
et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
28reversaeque sunt aquae
et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis
qui sequentes ingressi fuerant mare
ne unus quidem superfuit ex eis
29filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris
et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
30liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu
Aegyptiorum
31et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris
et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos
timuitque populus Dominum
et crediderunt Domino et Mosi servo eius