1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2sanctifica mihi omne primogenitum
quod aperit vulvam in filiis Israhel
tam de hominibus quam de iumentis
mea sunt enim omnia
3et ait Moses ad populum mementote diei huius
in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis
quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto
ut non comedatis fermentatum panem
4hodie egredimini mense novarum frugum
5cumque te introduxerit Dominus
in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei
quam iuravit patribus tuis ut daret tibi
terram fluentem lacte et melle
celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
6septem diebus vesceris azymis
et in die septimo erit sollemnitas Domini
7azyma comedetis septem diebus
non apparebit apud te aliquid fermentatum
nec in cunctis finibus tuis
8narrabisque filio tuo in die illo dicens
hoc est quod fecit Dominus mihi
quando egressus sum de Aegypto
9et erit quasi signum in manu tua
et quasi monumentum ante oculos tuos
et ut lex Domini semper in ore tuo
in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto
10custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
11cumque introduxerit te in terram Chananei
sicut iuravit tibi et patribus tuis
et dederit eam tibi
12separabis omne quod aperit vulvam Domino
et quod primitivum est in pecoribus tuis
quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
13primogenitum asini mutabis ove
quod si non redemeris interficies
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
14cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc
respondebis ei
in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de
domo servitutis
15nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere
occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti
a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum
idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
et omnia primogenita filiorum meorum redimo
16erit igitur quasi signum in manu tua
et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos
eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto
17igitur cum emisisset Pharao populum
non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae
vicina est
reputans ne forte paeniteret eum
si vidisset adversum se bella consurgere
et reverteretur in Aegyptum
18sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum
et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
19tulit quoque Moses ossa Ioseph secum
eo quod adiurasset filios Israhel dicens
visitabit vos Deus
efferte ossa mea hinc vobiscum
20profectique de Soccoth
castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis
21Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam
per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis
ut dux esset itineris utroque tempore
22numquam defuit columna nubis per diem
nec columna ignis per noctem coram populo