LIBER EXODI 11
1et dixit Dominus ad Mosen
adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum
et post haec dimittet vos et exire conpellet
2dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo
et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
3dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis
fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti
coram servis Pharao et omni populo
4et ait haec dicit Dominus
media nocte egrediar in Aegyptum
5et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum
a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius
usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam
et omnia primogenita iumentorum
6eritque clamor magnus in universa terra Aegypti
qualis nec ante fuit nec postea futurus est
7apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis
ab homine usque ad pecus
ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
8descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes
egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi
post haec egrediemur
9et exivit a Pharaone iratus nimis
dixit autem Dominus ad Mosen
non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
10Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram
Pharaone
et induravit Dominus cor Pharaonis
nec dimisit filios Israhel de terra sua
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart