1÷ Hester quoque regina confugit ad Dominum
÷ pavens periculum quod inminebat
2÷ cumque deposuisset vestes regias
÷ fletibus et luctui apta indumenta suscepit
÷ et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput
÷ et corpus suum humiliavit ieiuniis
÷ omniaque loca in quibus laetari ante
consueverat
÷ crinium laceratione conplevit
3÷ et deprecabatur Dominum Deum Israhel dicens
÷ Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam
÷ et cuius praeter te nullus auxiliator est alius
4÷ periculum meum in manibus meis est
5÷ audivi a patre meo
÷ quod tu Domine tulisses Israhel de cunctis gentibus
÷ et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis
÷ ut possideres hereditatem sempiternam
÷ fecistique eis sicut locutus es
6÷ peccavimus in conspectu tuo
÷ et idcirco tradidisti nos in manibus inimicorum
nostrorum
7÷ coluimus enim deos eorum
÷ iustus es Domine
8÷ et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute
÷ sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes
9÷ volunt tua mutare promissa
÷ et delere hereditatem tuam
÷ et claudere ora te laudantium
÷ atque extinguere gloriam templi et altaris tui
10÷ ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem
÷ et praedicent carnalem regem in sempiternum
11÷ ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt
÷ ne rideant ad ruinam nostram
÷ sed converte consilium eorum super eos
÷ et eum qui in nos coepit saevire disperde
12÷ memento Domine
÷ et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae
÷ et mihi da fiduciam rex deorum et universae Domine potestatis
13÷ tribue sermonem conpositum in ore meo in conspectu leonis
÷ et transfer cor illius in odium hostis nostri
÷ ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
14÷ nos autem libera manu tua et adiuva me
÷ nullum alium habentem auxilium nisi te
Domine
÷ habes omnium scientiam
15÷ et nosti quia oderim gloriam iniquorum
÷ et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae
16÷ tu scis necessitatem meam
÷ quod abominer signum superbiae et gloriae meae
÷ quod est super caput meum in diebus ostentationis meae
÷ et detester illud quasi pannum menstruatae
÷ et non portem in diebus silentii mei
17÷ et quod non comederim in mensa Aman
÷ nec mihi placuerit convivium regis
÷ et non biberim vinum libaminum
18÷ et numquam laetata sit ancilla tua
÷ ex quo huc translata sum usque in praesentem diem
÷ nisi in te Domine Deus Abraham
19Deus fortis super omnes
÷ exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent
÷ et libera nos de manu iniquorum
÷ et erue me a timore meo