hucusque proemium
0quae sequuntur in eo loco posita erant ubi scriptum est in volumine et diripuerunt bona vel substantias eorum quae in sola vulgata editione repperimus
÷ epistulae autem hoc exemplar fuit
1÷ rex maximus Artarxerses ab India usque Aethiopiam
÷ centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus
÷ qui eius imperio subiecti sunt
÷ salutem dicit
2÷ cum plurimis gentibus imperarem
÷ et universum orbem meae dicioni subiugassem
÷ volui nequaquam abuti potentiae magnitudine
÷ sed clementia et lenitate gubernare subiectos
÷ ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes
÷ optata cunctis mortalibus pace fruerentur
3÷ quaerente autem me a consiliariis meis
÷ quomodo hoc posset impleri
÷ unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat
÷ et erat post regem secundus Aman nomine
4÷ indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum
÷ qui novis uteretur legibus
÷ et contra omnium gentium faciens consuetudinem
÷ regum iussa contemneret
÷ et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
5÷ quod cum didicissemus
÷ videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus
÷ perversis uti legibus
÷ nostrisque iussionibus contraire
÷ et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
6÷ iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est
÷ et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit
÷ cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis
÷ nullusque eorum misereatur
÷ quartadecima die duodecimi mensis adar anni praesentis
7÷ ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes
÷ reddant imperio nostro pacem quam turbaverunt
hucusque exemplar epistulae
quae sequuntur post eum locum scripta repperi ubi legitur pergensque Mardocheus fecit omnia quae ei mandaverat Hester nec tamen habentur in hebraico et apud nullum penitus feruntur interpretum
8÷ Mardocheus autem deprecatus est Dominum
÷ memor omnium operum eius
9et dixit
÷ Domine Domine rex omnipotens
÷ in dicione enim tua cuncta sunt posita
÷ et non est qui possit tuae resistere voluntati
÷ si decreveris salvare Israhel
10÷ tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur
11÷ Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
12÷ cuncta nosti et scis
÷ quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate
fecerim hoc
÷ ut non adorarem Aman superbissimum
13÷ libenter enim pro salute Israhel
÷ etiam vestigia pedum eius deosculari
paratus essem
14÷ sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem
÷ et ne quemquam adorarem excepto Domino meo
15÷ et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui
÷ quia volunt nos inimici perdere
÷ et hereditatem tuam delere
16÷ ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
17÷ exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo
÷ et converte luctum nostrum in gaudium
÷ ut viventes laudemus nomen tuum Domine
÷ et non claudas ora te canentium
18÷ omnis quoque Israhel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum
÷ eo quod eis certa mors inpenderet