LIBER ECCLESIASTES 6
1est et aliud malum quod vidi sub sole
et quidem frequens apud homines
2vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem
et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
sed homo extraneus vorabit illud
hoc vanitas et magna miseria est
3si genuerit quispiam centum
et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit
et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat
de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
4frustra enim venit et pergit ad tenebras
et oblivione delebitur nomen eius
5non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis
nonne ad unum locum properant omnia
7omnis labor hominis in ore eius
sed anima illius non impletur
8quid habet amplius sapiens ab stulto
et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
9melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias
sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
10qui futurus est iam vocatum est nomen eius
et scitur quod homo sit
et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
11verba sunt plurima multa in disputando habentia
vanitatem
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart