1Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
2vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes
vanitas vanitatum omnia vanitas
3quid habet amplius homo de universo labore suo
quod laborat sub sole
4generatio praeterit et generatio advenit
terra vero in aeternum stat
5oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur
ibique renascens
6gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem
lustrans universa circuitu pergit spiritus
et in circulos suos regreditur
7omnia flumina intrant mare et mare non redundat
ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum
fluant
8cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone
non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
9quid est quod fuit ipsum quod futurum est
quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
10nihil sub sole novum
nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est
iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
11non est priorum memoria
sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio
apud eos qui futuri sunt in novissimo
12ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
13et proposui in animo meo
quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole
hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum
ut occuparentur in ea
14vidi quae fiunt cuncta sub sole
et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
15perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
16locutus sum in corde meo dicens
ecce magnus effectus sum
et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem
et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
17dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam
erroresque et stultitiam
et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio
et qui addit scientiam addat et laborem