1cum ergo venerint super te omnes sermones isti
benedictio sive maledictio quam proposui in
conspectu tuo
et ductus paenitudine cordis tui
in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
2reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis
sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis
in toto corde tuo et in tota anima tua
3reducet Dominus Deus tuus captivitatem
tuam
ac miserebitur tui
et rursum congregabit te de cunctis populis
in quos te ante dispersit
4si ad cardines caeli fueris dissipatus
inde te retrahet Dominus Deus tuus
5et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui
et obtinebis eam
et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet
quam fuerunt patres tui
6circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui
ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
et possis vivere
7omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos
et eos qui oderunt te et persequuntur
8tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui
faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
9et abundare te faciet Dominus Deus tuus
in cunctis operibus manuum tuarum
in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum
in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate
revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis
sicut gavisus est in patribus tuis
10si tamen audieris vocem Domini Dei tui
et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege
conscriptae sunt
et revertaris ad Dominum Deum tuum
in toto corde tuo et in tota anima tua
11mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie
non supra te est neque procul positum
12nec in caelo situm ut possis dicere
quis nostrum ad caelum valet
conscendere
ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus
13neque trans mare positum ut causeris et dicas
quis e nobis transfretare poterit mare
et illud ad nos usque deferre
ut possimus audire et facere quod praeceptum est
14sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
15considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo
vitam et bonum et e contrario mortem et malum
16ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius
et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia
et vivas ac multiplicet te
benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
17sin autem aversum fuerit cor tuum et audire
nolueris
atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
18praedico tibi hodie quod pereas
et parvo tempore moreris in terra
ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
19testes invoco hodie caelum et terram
quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum
benedictionem et maledictionem
elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
20et diligas Dominum Deum tuum
atque oboedias voci eius et illi adhereas
ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum
ut habites in terra
pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret
eam illis