1haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi
ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab
praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb
2vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos
vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti
Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
3temptationes magnas quas viderunt oculi tui
signa illa portentaque ingentia
4et non dedit Dominus vobis cor intellegens
et oculos videntes et aures quae possint audire
usque in praesentem diem
5adduxi vos quadraginta annis per desertum
non sunt adtrita vestimenta vestra
nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta
sunt
6panem non comedistis vinum et siceram non bibistis
ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
7et venistis ad locum hunc
egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan
occurrens nobis ad pugnam
et percussimus eos
8et tulimus terram eorum
ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse
9custodite ergo verba pacti huius et implete ea
ut intellegatis universa quae facitis
10vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro
principes vestri ac tribus
et maiores natu atque doctores omnis
populus Israhel
11liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris
exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas
12ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando
quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
13ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus
sicut locutus est tibi
et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
14nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo
15sed cunctis praesentibus et absentibus
16vos enim nostis ut habitaverimus
in terra Aegypti
et quomodo transierimus per medium nationum
quas transeuntes
17vidistis abominationes et sordes id est idola eorum
lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant
18ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus
cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro
ut vadat et serviat diis illarum gentium
et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
19cumque audierit verba iuramenti huius
benedicat sibi in corde suo dicens
pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei
et adsumat ebria sitientem
20et Dominus non ignoscat ei
sed tunc quam maxime furor eius fumet
et zelus contra hominem illum
et sedeant super eo omnia maledicta
quae scripta sunt in hoc volumine
et deleat nomen eius sub caelo
21et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel
iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis
continentur
22dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps
et peregrini qui de longe venerint
videntes plagas terrae illius et infirmitates
quibus eam adflixerit Dominus
23sulphure et salis ardore conburens
ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet
in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim
quas subvertit Dominus in ira et furore suo
24et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic
quae est haec ira furoris eius inmensa
25et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini
quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
26et servierunt diis alienis
et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi
27idcirco iratus est furor Domini contra terram istam
ut induceret super eam omnia maledicta
quae in hoc volumine scripta sunt
28et eiecit eos de terra sua
in ira et furore et indignatione maxima
proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur
29abscondita Domino Deo nostro
quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum
ut faciamus universa legis huius