1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream
altitudine cubitorum sexaginta
latitudine cubitorum sex
et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
2itaque Nabuchodonosor rex misit
ad congregandos satrapas magistratus et iudices
duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum
ut convenirent ad dedicationem statuae
quam erexerat Nabuchodonosor rex
3tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices
duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti
et universi principes regionum
ut convenirent ad dedicationem statuae
quam erexerat Nabuchodonosor rex
stabant autem in conspectu statuae
quam posuerat Nabuchodonosor
4et praeco clamabat valenter
vobis dicitur populis tribubus et linguis
5in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum
cadentes adorate statuam auream
quam constituit Nabuchodonosor rex
6si quis autem non prostratus adoraverit
eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
7post haec igitur
statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum
cadentes omnes populi et tribus et linguae
adoraverunt statuam auream
quam constituerat Nabuchodonosor rex
8statimque et in ipso tempore
accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
9dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
10tu rex posuisti decretum
ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae
sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum
prosternat se et adoret statuam auream
11si quis autem non procidens adoraverit
mittatur in fornacem ignis ardentem
12sunt ergo viri iudaei
quos constituisti super opera regionis Babyloniae
Sedrac Misac et Abdenago
viri isti contempserunt rex decretum tuum
deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
13tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit
ut adducerent Sedrac Misac et Abdenago
qui confestim adducti sunt in conspectu regis
14pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis
verene Sedrac Misac et Abdenago
deos meos non colitis
et statuam auream quam constitui non adoratis
15nunc ergo si estis parati
quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae
citharae
sambucae psalterii et symphoniae
omnisque generis musicorum
prosternite vos et adorate statuam quam feci
quod si non adoraveritis
eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem
et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
16respondentes Sedrac Misac et Abdenago
dixerunt regi Nabuchodonosor
non oportet nos de hac re respondere tibi
17ecce enim Deus noster quem colimus
potest eripere nos de camino ignis ardentis
et de manibus tuis rex liberare
18quod si noluerit notum tibi sit rex
quia deos tuos non colimus
et statuam auream quam erexisti non adoramus
19tunc Nabuchodonosor repletus est furore
et aspectus faciei illius inmutatus est
super Sedrac Misac et Abdenago
et praecepit ut succenderetur fornax
septuplum quam succendi consuerat
20et viris fortissimis de exercitu suo iussit
ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago
mitterent eos in fornacem ignis ardentem
21et confestim viri illi vincti
cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus
missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
22nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis
porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago
interfecit flamma ignis
23viri autem hii id est tres Sedrac Misac et
Abdenago
ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
quae sequuntur in hebraicis voluminibus non repperi
24÷ et ambulabant in medio flammae
÷ laudantes Deum et benedicentes Domino
25÷ stans autem Azarias oravit sic
÷ aperiensque os suum in medio ignis ait
26÷ benedictus es Domine Deus patrum nostrorum
÷ et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula
27÷ quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis
÷ et universa opera tua vera et viae tuae rectae
÷ et omnia iudicia tua vera
28÷ iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos
÷ et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem
÷ quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec
÷ propter peccata nostra
29÷ peccavimus enim et inique egimus
÷ recedentes a te et deliquimus in omnibus
30÷ et praecepta tua non audivimus nec observavimus
÷ nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
31÷ omnia ergo quae induxisti super nos
÷ et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti
32÷ et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum
÷ et pessimorum praevaricatorumque
÷ et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
33÷ et nunc non possumus aperire os
÷ confusio et obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colebant te
34÷ ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum
÷ et ne dissipes testamentum tuum
35÷ neque auferas misericordiam tuam a nobis
÷ propter Abraham dilectum tuum
÷ et Isaac servum tuum et Israhel sanctum tuum
36÷ quibus locutus es pollicens
÷ quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli
÷ et sicut harenam quae est in litore maris
37÷ quia Domine inminuti sumus plus quam omnes gentes
÷ sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
38÷ et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux
÷ neque holocaustum neque sacrificium
÷ neque oblatio neque incensum
÷ neque locus primitiarum coram te
39÷ ut possimus invenire misericordiam
÷ sed in anima contrita et spiritu humilitatis
÷ suscipiamur
40sicut in holocaustum arietum et taurorum
÷ et sicut in milibus agnorum pinguium
÷ sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi
÷
÷ quoniam non est confusio confidentibus in te
41÷ et nunc sequimur in toto corde et timemus te
÷ et quaerimus faciem tuam
42ne confundas nos
÷ sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam
÷ et secundum multitudinem misericordiae tuae
43÷ et erue nos in mirabilibus tuis
÷ et da gloriam nomini tuo Domine
44÷ et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala
÷ confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur
45÷ sciant quia tu Dominus Deus
solus
÷ et gloriosus super orbem terrarum
46÷ et non cessabant qui inmiserant eos ministri
regis
÷ succendere fornacem naptha et stuppa et pice et malleolis
47÷ et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
48÷ et erupit et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis
49÷ angelus autem descendit cum Azaria et sociis eius
in fornacem
÷ et excussit flammam ignis de fornace
50÷ et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
÷ et non tetigit eos omnino ignis
÷ neque contristavit nec quicquam molestiae intulit
51÷ tunc tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant
÷ et benedicebant Deo in fornace dicentes
52÷ benedictus es Domine Deus patrum nostrorum
÷ et laudabilis et superexaltatus in saecula
÷ et benedictum nomen gloriae tuae sanctum
÷ et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
53÷ benedictus es in templo sancto gloriae tuae
÷ et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
54÷ benedictus es in throno regni tui
÷ et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
55÷ benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubin
÷ et laudabilis et superexaltatus in saecula
56÷ benedictus es in firmamento caeli
÷ et laudabilis et gloriosus in saecula
57÷ benedicite omnia opera Domini Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
58÷ benedicite angeli Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
59÷ benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
60÷ benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
61÷ benedicite omnes virtutes Domini Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
62÷ benedicite sol et luna Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
63÷ benedicite stellae caeli Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
64÷ benedicite omnis imber et ros Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
65÷ benedicite omnis spiritus Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
66÷ benedicite ignis et aestus Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
67÷ benedicite frigus et aestus Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
68÷ benedicite rores et pruina Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
69÷ benedicite gelu et frigus Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
70÷ benedicite glacies et nives Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
71÷ benedicite noctes et dies Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
72÷ benedicite lux et tenebrae Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
73÷ benedicite fulgura et nubes Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
74÷ benedicat terra Dominum
÷ laudet et superexaltet eum in saecula
75÷ benedicite montes et colles Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
76÷ benedicite universa germinantia in terra Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
77÷ benedicite fontes Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
78÷ benedicite maria et flumina Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
79÷ benedicite cete et omnia quae moventur in aquis
Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
80÷ benedicite omnes volucres caeli Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
81÷ benedicite omnes bestiae et pecora Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
82÷ benedicite filii hominum Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
83÷ benedic Israhel Domino
÷ laudate et superexaltate eum in
saecula
84÷ benedicite sacerdotes Domini Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
85÷ benedicite servi Domini Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
86÷ benedicite spiritus et animae iustorum Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
87÷ benedicite sancti et humiles corde Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
88÷ benedicite Anania Azaria et
Misahel Domino
÷ laudate et superexaltate eum in saecula
÷ quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis
÷ et liberavit de medio ardentis flammae
÷ et de medio ignis eruit nos
89÷ confitemini Domino quoniam bonus
÷ quoniam in saeculum misericordia eius
90÷ benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum
÷ laudate et confitemini
÷ quia in omnia saecula misericordia eius
hucusque non habetur in hebraeo et quae posuimus de theodotionis editione translata sunt
91tunc Nabuchodonosor rex obstipuit
et surrexit propere et ait optimatibus suis
nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos
qui respondentes dixerunt regi vere rex
92respondit et ait
ecce ego video viros quattuor solutos
et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est
et species quarti similis filio Dei
93tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait
Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite
statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis
94et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes
regis
contemplabantur viros illos
quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum
et capillus capitis eorum non esset adustus
et sarabara eorum
non fuissent inmutata
et odor ignis non transisset per eos
95et erumpens Nabuchodonosor ait
benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago
qui misit angelum suum et eruit servos suos
quia crediderunt in eo
et verbum regis inmutaverunt
et tradiderunt corpora sua ne servirent
et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo
96a me ergo positum est hoc decretum
ut omnis populus et tribus et lingua
quaecumque locuta fuerit blasphemiam
contra Deum Sedrac Misac et Abdenago
dispereat et domus eius vastetur
neque enim est Deus alius qui possit ita salvare
97tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis
98Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis
quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
99signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus
placuit ergo mihi praedicare
100signa eius quia magna sunt
et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum
et potestas eius in generatione et generationem