1in anno secundo regni Nabuchodonosor
vidit Nabuchodonosor somnium
et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
2praecepit ergo rex
ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei
et indicarent regi somnia sua
qui cum venissent steterunt coram rege
3et dixit ad eos rex
vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim
4responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive
dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
5et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me
nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius
peribitis vos et domus vestrae publicabuntur
6si autem somnium et coniecturam eius narraveritis
praemia et dona et honorem multum accipietis a me
somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi
7responderunt secundo atque dixerunt
rex somnium dicat servis suis
et interpretationem illius indicabimus
8respondit rex et ait
certo novi quia tempus redimitis
scientes quod recesserit a me sermo
9si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia
quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam
conposueritis
ut loquamini mihi donec tempus pertranseat
somnium itaque dicite mihi ut sciam
quod interpretationem quoque eius veram loquamini
10respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt
non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere
sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi
sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo
11sermo enim quem tu rex quaeris gravis est
nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis
exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio
12quo audito rex in furore et in ira magna
praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis
13et egressa sententia sapientes interficiebantur
quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
14tunc Danihel requisivit de lege atque sententia
ab Arioch principe militiae regis
qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis
15et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem
quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis
egressa
cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli
16Danihel ingressus rogavit regem
ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi
17et ingressus est domum suam
Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium
18ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto
et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis
19tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum
est
et Danihel benedixit Deo caeli
20et locutus ait
sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum
quia sapientia et fortitudo eius sunt
21et ipse mutat tempora et aetates
transfert regna atque constituit
dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
22ipse revelat profunda et abscondita
et novit in tenebris constituta et lux cum eo est
23tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo
quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi
et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te
quia sermonem regis aperuisti nobis
24post haec Danihel ingressus ad Arioch
quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis
sic ei locutus est
sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis
et solutionem regi enarrabo
25tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei
inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae
qui solutionem regi adnuntiet
26respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar
putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi
et interpretationem eius
27et respondens Danihel coram rege ait
mysterium quod rex interrogat
sapientes magi et arioli et aruspices non queunt
indicare regi
28sed est Deus in caelo revelans mysteria
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
quae ventura sunt novissimis temporibus
somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
29tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec
et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt
30mihi quoque non in sapientia quae est in me
plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est
sed ut interpretatio regi manifesta fieret
et cogitationes mentis tuae scires
31tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis
statua illa magna et statura sublimis stabat contra te
et intuitus eius erat terribilis
32huius statuae caput ex auro optimo erat
pectus autem et brachia de argento
porro venter et femora ex aere
33tibiae autem ferreae
pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis
34videbas ita donec abscisus est lapis
sine manibus
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus
et comminuit eos
35tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum
et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt
vento
nullusque locus inventus est eis
lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus
et implevit universam terram
36hoc est somnium
interpretationem quoque eius dicemus coram te rex
37tu rex regum es
et Deus caeli regnum fortitudinem
et imperium et gloriam dedit tibi
38et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli dedit in manu tua
et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum
39et post te consurget regnum aliud minus te
et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
40et regnum quartum erit velut ferrum
quomodo ferrum comminuit et domat omnia
sic comminuet omnia haec et conteret
41porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem
ferream
regnum divisum erit
quod tamen de plantario ferri orietur
secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
42et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles
ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum
43quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto
commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi
sicuti ferrum misceri non potest testae
44in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum
quod in aeternum non dissipabitur
et regnum eius populo alteri non tradetur
comminuet et consumet universa regna haec
et ipsum stabit in aeternum
45secundum quod vidisti
quod de monte abscisus est lapis sine manibus
et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum
Deus magnus ostendit regi quae futura sunt
postea
et verum est somnium et fidelis interpretatio eius
46tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam
et Danihelum adoravit
et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
47loquens ergo rex ait Daniheli
vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum
et revelans mysteria
quoniam potuisti aperire sacramentum hoc
48tunc rex Danihelum in sublime extulit
et munera multa et magna dedit ei
et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis
et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis
49Danihel autem postulavit a rege
et constituit super opera provinciae Babylonis
Sedrac Misac et Abdenago
ipse autem Danihel erat in foribus regis