1Anno tertio regni Ioachim regis Iuda
venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem
et obsedit eam
2et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae
et partem vasorum domus Dei
et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui
et vasa intulit in domum thesauri dei sui
3et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum
ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
4pueros in quibus nulla esset macula
decoros forma et eruditos omni sapientia
cautos scientia et doctos disciplina
et qui possent stare in palatio regis
ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum
5et constituit eis rex annonam per singulos dies
de cibis suis et de vino unde bibebat ipse
ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis
6fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda
Danihel Ananias Misahel et Azarias
7et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina
Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac
Misaheli Misac et Azariae Abdenago
8proposuit autem Danihel in corde suo
ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius
et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur
9dedit autem Deus Daniheli
gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum
10et ait princeps eunuchorum ad Danihel
timeo ego dominum meum regem
qui constituit vobis cibum et potum
qui si viderit vultus vestros macilentiores
prae ceteris adulescentibus coaevis vestris
condemnabitis caput meum regi
11et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum
super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
12tempta nos obsecro servos tuos diebus decem
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
13et contemplare vultus nostros
et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio
et sicut videris facies cum servis tuis
14qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
15post dies autem decem
apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores
prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
16porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina
17pueris autem his dedit Deus scientiam
et disciplinam in omni libro et sapientiam
Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum
18conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor
19cumque locutus eis fuisset rex
non sunt inventi de universis tales
ut Danihel Ananias Misahel et Azarias
et steterunt in conspectu regis
20et omne verbum sapientiae et intellectus
quod sciscitatus est ab eis rex
invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos
qui erant in universo regno eius
21fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis