1vidi Dominum stantem super altare
et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria
avaritia enim in capite omnium
et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis
fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit
2si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos
et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
3et si absconditi fuerint in vertice Carmeli
inde scrutans auferam eos
et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris
ibi mandabo serpenti et mordebit eos
4et si abierint in captivitatem coram inimicis suis
ibi mandabo gladio et occidet eos
et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum
5et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet
et lugebunt omnes habitantes in ea
et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti
6qui aedificat in caelo ascensionem suam
et fasciculum suum super terram fundavit
qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae
Dominus nomen eius
7numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait Dominus
numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti
et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
8ecce oculi Domini Dei super regnum peccans
et conteram illud a facie terrae
verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus
9ecce enim ego mandabo
et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel
sicut concutitur in cribro
et non cadet lapillus super terram
10in gladio morientur omnes peccatores populi mei
qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum
11in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit
et reaedificabo aperturas murorum eius
et ea quae corruerant instaurabo
et reaedificabo eum sicut diebus antiquis
12ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes
eo quod invocatum sit nomen meum super eos
dicit Dominus faciens haec
13ecce dies veniunt dicit Dominus
et conprehendet arator messorem
et calcator uvae mittentem semen
et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt
14et convertam captivitatem populi mei Israhel
et aedificabunt civitates desertas et habitabunt
et plantabunt vineas et bibent vinum earum
et facient hortos et comedent fructus eorum
15et plantabo eos super humum suam
et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis
dicit Dominus Deus tuus
EXPLICIT AMOS PROPHETA