1audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae
quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes
quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
2iuravit Dominus Deus in sancto suo
quia ecce dies venient super vos
et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus
3et per aperturas exibitis altera contra alteram
et proiciemini in Armon dicit Dominus
4venite ad Bethel et impie agite
ad Galgalam et multiplicate praevaricationem
et offerte mane victimas vestras
tribus diebus decimas vestras
5et sacrificate de fermentato laudem
et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate
sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus
6unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris
et indigentiam panum in omnibus locis vestris
et non estis reversi ad me dicit Dominus
7ego quoque prohibui a vobis imbrem
cum adhuc tres menses superessent usque ad messem
et plui super civitatem unam
et super civitatem alteram non plui
pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit
8et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam
ut biberent aquam et non sunt satiatae
et non redistis ad me dicit Dominus
9percussi vos in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum
oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca
et non redistis ad me dicit Dominus
10misi in vos mortem in via Aegypti
percussi in gladio iuvenes vestros
usque ad captivitatem equorum vestrorum
et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras
et non redistis ad me dicit Dominus
11subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
et facti estis quasi torris raptus de incendio
et non redistis ad me dicit Dominus
12quapropter haec faciam tibi Israhel
postquam autem haec fecero tibi
praeparare in occursum Dei tui Israhel
13quia ecce formans montes et creans ventum
et adnuntians homini eloquium suum
faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae
Dominus Deus exercituum nomen eius