1audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel
cecidit non adiciet ut resurgat
2virgo Israhel
proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
3quia haec dicit Dominus Deus
urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum
et de qua egrediebantur centum
relinquentur in ea decem in domo Israhel
4quia haec dicit Dominus domui Israhel
quaerite me et vivetis
5et nolite quaerere Bethel
et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis
quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
6quaerite Dominum et vivite
ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph
et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
7qui convertitis in absinthium iudicium
et iustitiam in terra relinquitis
8facientem Arcturum et Orionem
et convertentem in mane tenebras
et diem nocte mutantem
qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae
Dominus nomen eius
9qui subridet vastitatem super robustum
et depopulationem super potentem adfert
10odio habuerunt in porta corripientem
et loquentem perfecte abominati sunt
11idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem
et praedam electam tollebatis ab eo
domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis
vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
12quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra
hostes iusti accipientes munus
et pauperes in porta deprimentes
13ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
14quaerite bonum et non malum ut vivatis
et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
15odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium
si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
16propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator
in omnibus plateis planctus
et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae
et vocabunt agricolam ad luctum
et ad planctum eos qui sciunt plangere
17et in omnibus vineis erit planctus
quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
18vae desiderantibus diem Domini
ad quid eam vobis
dies Domini ista tenebrae et non lux
19quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus
et ingrediatur domum
et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
20numquid non tenebrae dies Domini et non lux
et caligo et non splendor in ea
21odi et proieci festivitates vestras
et non capiam odorem coetuum vestrorum
22quod si adtuleritis mihi holocaustomata
et munera vestra non suscipiam
et vota pinguium vestrorum non respiciam
23aufer a me tumultum carminum tuorum
et cantica lyrae tuae non audiam
24et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
25numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi
in deserto quadraginta annis domus Israhel
26et portastis tabernaculum Moloch vestro
et imaginem idolorum vestrorum
sidus dei vestri quae fecistis vobis
27et migrare vos faciam trans Damascum
dixit Dominus Deus exercituum nomen eius