1haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab
et super quattuor non convertam eum
eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
2et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth
et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
3et disperdam iudicem de medio eius
et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
4haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda
et super quattuor non convertam eum
eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint
deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum
5et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
6haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel
et super quattuor non convertam eum
pro eo quod vendiderit argento iustum
et pauperem pro calciamentis
7qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum
et viam humilium declinant
et filius ac pater eius ierunt ad puellam
ut violarent nomen sanctum meum
8et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
9ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum
cuius altitudo cedrorum altitudo eius
et fortis ipse quasi quercus
et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter
10ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti
et eduxi vos in deserto quadraginta annis
ut possideretis terram Amorrei
11et suscitavi de filiis vestris in prophetas
et de iuvenibus vestris nazarenos
numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus
12et propinabatis nazarenis
vino
et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
13ecce ego stridebo super vos
sicut stridet plaustrum onustum faeno
14et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam
et robustus non salvabit animam suam
15et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur
et ascensor equi non salvabit animam suam
16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus